- WASTINENSIS Pagus Galliae
- WASTINENSIS Pagus Galliaevulgo le Gastinois, unus ex iis est, quibus Franci, postquam in Galliis sedem ceperunt, Getmanicum imposuêre nomen, quasi Woestyne, i. e. locus desertus ac vagus, eo quod stagnis, montibus, saxis et silvis, quarum hodieque pars, inprimis in Bieria, remanet, scateret. Olim augustior fuit, a Melodunensi quippe distinctus, nunc Melodunum Senonum quoque comprehendit, propterea Melun en Gastinois appellatum. Hunc Fulco, qui Gaufridum fratrem Comitatu Andicavensi spoliaverat, metuens iram Philippi I. Regis, eidem cessit, cum antea a Comitibus Andicavensibus teneretur. In eo Monasterii S. Mariae forte hodie Gyles Nonnains i. e. Gaicum Nonnarum, ad Lupam fluv. 3. luc. a monte Argisi: villae item Fontanatum, scriptores veteres Marculfus et Odorannus meminêre. Coeterum Wastinas, dicta esse olim loca deserta et inculta a Germanis, certum. Hinc in Pictonibus, circa Castanetum la Castaigneraye, Voventum Vauvant, Merventum, Secundiniacum, et Partiniacum, ager est hodieque silvestris, 12. leuc. circiter patens, qui pagus Wastinensis similiter nuncupatur, vulgo Gastinois, saepius Gastine vel le pays de la Gastine, ubi hodieque vici sunt Boscellus Buisseau, Boscaria Boisserie, Boscetum Boussay et Tilia. Etiam in Wastina Pictonica Vierium est, a situ cognominatum. habent quo que Bituriges Cubi, in agro deserto et silvestri Vastinnum vulgo Vatan: circa quod sunt vici Boscolium Busseul, Spinaria l'Espiniere et Ulmetellum l'Ormetiau, inculti et sterilis agri argumenta. In pago porro Vindocensi, ut et Cenomanis Vastina fuit, i. e. silva, cuius utriusque mem init in literis suis Gaufridus Andegavorum Comes, qui Monasterium S. Trinitatis, apud castrum Vindocinum A. C. 1040. exstruxit. Et Vindocinensis forte illa est, in qua circa A. C. 1140. coenobium nomine Gastinetum, Christianus Monachus aedificâsle dicitur: cui Abbatiae proximus est vicus S. Laurentii, vulgo S. Laurent en Gastine. Sic Praemonstratenses in Episcopatu Constantiensi Monasterium habent, de Vastinio Candido, vulgo Blanche Lande, inter Exaquium L'Essay et castrum S. Salvatoris Vicecomitis: Idem enim Vastimum, quod Landa, quae non minus Germanica vox est, unde Laudae Burdigalenses vel Vasaticae, et Landae Armoricanae. Tandem, in Chron. Monasterii Andrensis Gulielmi Abbatis, confecto A. C. 1234. memoratur Comitatus Solitudims de Gisnes, qui in eodem Chronico, Wastinia de Gisnes dicitur, hodieque in illa solitudine locus est Watines. Optime proinpago Wastinensi id nominis convenit, qui magna ex patre incultus omniumque rerum sterilis est, praesertim circa Nemus, Murittum et Miliacum. Gastinetum Wilhelmus Britro vocat Philippidos l. 2. et cum Castro Nantonis coniungit. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.